monumenta.ch > Plinius > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 30
{VII} divo Augusto decurias ordinante maior pars iudicum in ferreo anulo fuit iique non equites, sed iudices vocabantur. equitum nomen subsistebat in turmis equorum publicorum. iudicum quoque non nisi quattuor decuriae fuere primo, vixque singula milia in decuriis inventa sunt, nondum provinciis ad hoc munus admissis, servatumque in hodiernum est, ne quis e novis civibus in iis iudicaret.